Evangelium Secundum Lucam*

Caput 2: Versus 49

Quid est quod me quaerebatis?ID.Non quod eum quasi filium quaerunt vituperat, sed quis sit sibi verus Pater insinuat, et quid potius debeat ei cui est aeternus Filius, mentis oculos attollere cogit. Quia enim Deus et homo est, nunc excelsa Deitatis, nunc infirma praefert humanitatis. Quasi Filius Dei in templo commoratur, quasi Filius hominis cum parentibus quo jubent regreditur.
(* Traductions européennes)